monumenta.ch > Plinius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 67
{XXVI} Graeci situ discernunt, campestre enim candidum esse nec crispum - quod glinon vocant -, montanum vero crispius duriusque, etiamnunc e mascula crispius ad lautiora opera, tertium genus zygian rubentem, fissili ligno, cortice livido, scabro. hoc alii generis proprii esse malunt et Latine carpinum appellant.